Latina

Qui sumus

Ecclesia vetero-catholica in Re publica Bohemica (protinus tantum „ecclesia vetero-catholica“) particularis ecclesia populi Dei est, quae pars est unius sanctae catholicae apostolicaeque Ecclesiae habentis fundamentum suum in Dei opere salutis in Iesu Christo perfecto, quae in Spiritu sancto fideliter in fundamentis apostolicis, institutis et in cultu divino permanet, fidem Ecclesiae primi millenii indivisae confitetur, ecclesia sui iuris est. Ecclesia vetero-catholica membrum est Unionis Ultraiectensis ecclesiarum vetero-catholicarum et episcoporum, qui eis praesunt. In Internationali conferentia episcoporum Unionis Ultraiectensis ab episcopo ecclesiae vetero-catholicae repraesentatur. Propositum Unionis Ultraiectensis primum est catholicitatem in unitate fidei tradendae servare, in qua plena servatur autonomia ecclesiae vetero-catholicae in omnibus administrationis rebus, ad quas instituta huius praescripti pertinent. Ecclesia vetero-catholica studet, ut instrumentum mediatorque serviat ad divisos Christianos, ecclesias et alias Christianas communitates ecclesiasticas coadunandas unitatem Christi ecclesiae intellegentes. Ecclesia vetero-catholica in episcopali synodalique institutione sita et ecclesia localis in vetero-ecclesiastico sensu est. Episcopus ecclesiam vetero-catholicam immediate ducit in coniunctione cum populo Dei in ecclesia vetero-catholica congregato atque cum eo ipso efficienti et decernenti.

Quod credemus

Christiani in ecclesia vetero-catholica congregati fidem veteris Ecclesiae conservant, sicut ab apostolis testibusque fidei tradebatur et expressa in symbolis oecumenicis et dogmatibus universaliter comprobatis oecumenicorumque conciliorum decretis Ecclesiae primi millenii indivisae mansit. Causa historica, ex qua Christiani catholici gravibus conscientiae angustiis ad ecclesiasticam formationem sui iuris creandam coacti sunt et quae semper manet, impossibilitas est dogmatum I. concilii Vaticani (1870) accipiendorum de universali iurisdictione Romani pontificis eiusque infallibilitate in rebus fidei moribusque, quae Sanctae Scripturae, sicut et fidei doctrinaeque veteris Ecclesiae contradicant. Ecclesia vetero-catholica etiam traditionem Cyrilli Methodiique, hereditatem Magistri Ioannis Hus, Magistri Ioannis Rokycana et ecclesiae catholicae sub utraque specie Bohemiae profitetur. In his suis antecessoribus historicis continuitatem perspicit spiritualem quaerendae et inveniendae formae catholicitatis apostolicitatisque in fidelitate Sanctae Scripturae et apostolicae traditionis veteris ac indivisae Ecclesiae. Quibuscum congruens Ecclesia vetero-catholica etiam nomine historico „Ecclesia catholica sub utraque Bohemiae“ utitur.

Constitutio

  • Constitutio Ecclesiae vetero-catholicae in Re publica Bohemica

    Constitutio Ecclesiae vetero-catholicae in Re publica Bohemica


    Vloženo: 8. 6. 2012

  • Curia episcopi Ecclesiae vetero-catholicae in Re publica Bohemica

    Na Bateriích 93/27
    CZ 162 00 Praha 6 – Břevnov

    Episcopus el.: Pavel Benedikt Stránský
    biskup.pavel@starokatolici.cz

    Tel: (+420) 224 319 528
    stkat@starokatolici.cz